|
|
Cum eitum sit superiore libro de obligationibus ex
contractu et quasi ex contractu, sequitur, ut de obligationibus ex maleficio
dispiciamus. sed illae quidem, ut suo loco tradidimus, in quattuor genera
dividuntur: hae vero unius generis sunt, nam omnes ex re nascuntur, id est
ex ipso maleficio, veluti ex furto aut rapina aut damno aut iniuria.
Furtum est contrectatio rei fraudulosa vel ipsius rei
vel etiam usus eius possessionisve: quod lege naturali prohibitum est
admittere. Furtum autem vel a furvo, id est nigro, dictum est, quod clam
et obscure fit et plerumque nocte: vel a fraude: vel a ferendo, id est
auferendo: vel a Graeco sermone, qui
appellant fures. immo etiam Graeci
dixerunt.
Furtorum autem genera duo sunt, manifestum et nec
manifestum. nam conceptum et oblatum species potius actionis sunt furto
cohaerentes quam genera furtorum, sicut inferius apparebit. manifestus fur est,
quem Graeci
appellant: nec solum is qui in ipso furto deprehenditur, sed etiam is qui
eo loco deprehenditur quo fit, veluti qui in domo furtum fecit et, nondum
egressus ianuam deprehensus fuerit, et qui in oliveto olivarum aut in vineto
uvarum furtum fecit, quamdiu in eo oliveto aut in vineto fur deprehensus sit:
immo ulterius furtum manifestum extendendum est, quamdiu eam rem fur tenens
visus vel deprehensus fuerit sive in publico sive in privato vel a domino vel ab
alio, antequam eo pervenerit quo perferre ac deponere rem destinasset, sed si
pertulit quo destinavit, tametsi deprehendatur cum re furtiva, non est
manifestus fur. nec manifestum furtum quid sit, ex his quae diximus
intellegitur: nam quod manifestum non est, id scilicet nec manifestum est.
Conceptum furtum dicitur cum apud aliquem testibus praesentibus furtiva res
quaesita et inventa sit: nam in eum propria actio constituta est, quamvis
fur non sit, quae appellatur concepti. oblatum furtum dicitur, cum res
furtiva ab aliquo tibi oblata sit eaque apud te concepta sit, utique si ea mente
tibi data fuerit, ut apud te potius quam apud eum qui dederit, conciperetur:
nam tibi, apud quem concepta sit, propria adversus eum qui obtulit, quamvis fur
non sit, constituta est actio, quae appellatur ablati. est etiam prohibiti
furti actio adversus eum qui furtum quaerere testibus praesentibus volentem
prohibuerit. praeterea poena constituitur edicto praetoris per actionem
furti non exhibiti adversus eum qui furtivam rem apud se quaesitam et inventam
non exhibuit. sed hae actiones, id est concepti et oblati et furti
prohibiti nec non furti non exhibiti in desuetudinem abierunt. cum enim
requisitio rei furtivae hodie secundum veterem observationem non fit:
merito ex consequentia etiam praefatae actiones ab usu communi recesserunt, cum
manifestissimum est quod omnes qui scientes rem furtivam susceperint et
celaverint, furti nec manifesti obnoxii sunt. Poena manifesti furti
quadrupli est tam ex servi persona quam ex liberi, nec manifesti dupli.
Furtum autem fit non solum cum quis intercipiendi causa
rem alienam amovet, sed general iter cum quis alienam rem invito domino
contrectat. itaque sive creditor pignore, sive is apud quem res deposita
est ea re utatur, sive is qui rem utendam accepit in alium usum eam transferat
quam cuius gratia ei data est, furtum committit. veluti si quis argentum
utendum acceperit quasi amicos ad cenam invitaturus et id peregre secum tulerit,
aut si quis equum gestandi causa commodatum sibi longius aliquo duxerit, quod
veteres scripserunt de eo qui in aciem equum perduxisset. Placuit tamen,
eos qui rebus commodatis aliter uterentur quam utendas acceperint, ita furtum
committere, si se intellegant id invito domino facere eumque, si intellexisset,
non permissurum, ac si permissurum credant, extra crimen videri: optima
sane distinctione, quia furtum sine affectu furandi non committitur. Sed
et si credat aliquis, invito domino se rem commodatam sibi contrectare, domino
autem volente id fiat, dicitur furtum non fieri. unde illud quaesitum est,
cum Titius servum Maevii sollicitaverit, ut quasdam res domino subriperet et ad
eum perferret, et servus id ad Maevium pertulerit, Maevius, dum vult Titium in
ipso delicto deprehendere, permisit servo quasdam res ad eum perferre, utrum
furti an servi corrupti iudicio teneatur Titius, an neutro? et cum nobis
super hac dubitatione suggestum est et antiquorum prudentium super hoc
altercationes perspeximus, quibusdam neque furti neque servi corrupti actionem
praestantibus, quibusdam furti tantummodo: nos huiusmodi calliditati
obviam euntes, per nostram decisionem sanximus, non solum furti actionem, sed
etiam servi corrupti contra eum dari: licet enim is servus deterior a
sollicitatore minime factus est, et ideo non concurrant regulae quae servi
corrupti actionem introducerent, tamen consilium corruptoris ad perniciem
probitatis servi introductum est, ut sit ei poenalis actio imposita, tamquam re
ipsa fuisset servus corruptus, ne ex huiusmodi impunitate et in alium servum,
qui possit corrumpi, tale facinus a quibusdam pertentetur. Interdum etiam
liberorum hominum furtum fit, veluti si quis liberorum nostrorum, qui in
potestate nostra sunt, subreptus fuerit. Aliquando autem etiam suae rei
quisque furtum committit, veluti si debitor rem quam creditori pignoris causa
dedit subtraxerit.
Interdum furti tenetur qui ipse furtum non fecerit:
qualis est cuius ope et consilio furtum factum est. in quo numero est qui
tibi nummos excussit, ut alius eos raperet, aut obstitit tibi, ut alius rem tuam
surriperet, vel oves aut boves tuas fugaverit, ut alius eas exciperet: et
hoc veteres scripserunt de eo qui panno rubro fugavit armentum. sed si
quid eorum per lasciviam, et non data opera ut furtum admitteretur, factum est,
in factum actio dari debet. at ubi ope Maevii Titius furtum fecerit, ambo
furti tenentur. ope consilio eius quoque furtum admitti videtur, qui
scalas forte fenestris supponit aut ipsas fenestras vel ostium effringit, ut
alius furtum faceret, quive ferramenta ad effringendum aut scalas, ut fenestris
supponerentur, commodaverit, sciens cuius gratia commodaverit. certe qui
nullam operam ad furtum faciendum adhibuit, sed tantum consilium dedit atque
hortatus est ad furtum faciendum, non tenetur furti. Hi qui in parentium
vel dominorum potestate sunt si rem eis subripiant, furtum quidem illis faciunt
et res in furtivam causam cadit nec ob id ab ullo usucapi potest antequam in
domini potestatem revertatur; sed furti actio non nascitur, quia nec ex alia
ulla causa potest inter eos actio nasci: si vero ope consilio alterius
furtum factum fuerit, quia utique furtum committitur, convenienter ille furti
tenetur, quia verum est, ope consilio eius furtum factum esse.
Furti autem actio ei competit cuius interest rem salvam
esse, licet dominus non sit: itaque nec domino aliter competit quam si
eius intersit rem non perire. Unde constat, creditorem de pignore subrepto
furti agere posse, etiamsi idoneum debitorem habeat, quia expedit ei pignori
potius incumbere quam in personam agere: adeo quidem ut, quamvis ipse
debitor eam rem subripuerit, nihilo minus creditori competat actio furti.
Item si fullo polienda curandave aut sarcinator sarcienda vestimenta mercede
certa acceperit eaque furto amiserit, ipse furti habet actionem, non dominus,
quia domini nihil interest eam rem non perisse, cum iudicio locati a fullone aut
sarcinatore rem suam persequi potest. sed et bonae fidei emptori, subrepta
re quam emerit, quamvis dominus non sit, omnimodo competit furti actio,
quemadmodum et creditori. fulloni vero et sarcinatori non aliter furti
competere placuit, quam si solvendo sint, hoc est si domino rei aestimationem
solvere possint: nam si solvendo non sunt, tunc quia ab eis suum dominus
consequi non possit, ipsi domino furti actio competit, quia hoc casu ipsius
interest rem salvam esse. idem est et si in parte solvendo sint fullo aut
sarcinator. Quae de fullone et sarcinatore diximus, eadem et ad eum cui
commodata res est transferenda veteres existimabant: nam ut ille fullo
mercedem accipiendo custodiam praestat, ita is quoque qui commodum utendi
percipit similiter necesse habet custodiam praestare. sed nostra
providentia etiam hoc in decisionibus nostris emendavit, ut in domini sit
voluntate, sive commodati actionem adversus eum qui rem commodatam accepit
movere desiderat, sive furti adversus eum qui rem subripuit, et alterutra earum
electa, dominum non posse ex poenitentia ad alteram venire actionem. sed
si quidem furem elegerit, illum qui rem utendam accepit penitus liberari.
sin autem commodator veniat adversus eum qui rem utendam accepit, ipsi quidem
nullo modo competere posse adversus furem furti actionem, eum autem qui pro re
commodata convenitur, posse adversus furem furti habere actionem, ita tamen si
dominus, sciens rem esse subreptam, adversus eum cui res commodata fuit pervenit:
sin autem nescius et dubitans rem non esse apud eum commodati actionem instituit,
postea autem, re comperta, voluit remittere quidem commodati actionem, ad furti
autem pervenire, tunc licentia ei concedatur et adversus furem venire, nullo
obstaculo ei opponendo, quoniam incertus constitutus movit adversus eum qui rem
utendam accepit commodati actionem (nisi domino ab eo satisfactum est:
tunc etenim omnimodo furem a domino quidem furti actione liberari, suppositum
autem esse ei qui pro re sibi commodata domino satisfecit), cum manifestissimum
est, etiam si ab initio dominus actionem instituit commodati ignarus rem esse
subreptam, postea autem, hoc ei cognito, adversus furem transivit, omnimodo
liberari eum qui rem commodatam accepit, quemcumque causae exitum dominus
adversus furem habuerit: eadem definitione obtinente, sive in partem sive
in solidum solvendo sit is qui rem commodatam accepit. Sed is apud quem
res deposita est custodiam non praestat, sed tantum in eo obnoxius est, si quid
ipse dolo malo fecerit: qua de causa si res ei subrepta fuerit, quia
restituendae eius nomine depositi non tenetur nec ob id eius interest, rem
salvam esse, furti agere non potest, sed furti actio domino competit. In
summa sciendum est, quaesitum esse, an impubes rem alienam amovendo furtum
faciat. et placet, quia furtum ex affectu consistit, ita demum obligari eo
crimine impuberem, si proximus pubertati sit, et obid intellegat se delinquere.
Furti actio sive dupli sive quadrupli tantum ad poenae
persecutionem pertinet: nam ipsius rei persecutionem extrinsecus habet
dominus, quam aut vindicando aut condicendo potest auferre. sed vindicatio
quidem adversus possessorem est, sive fur ipse possidet sive alius quilibet:
condictio autem adversus ipsum furem heredemve eius, licet non possideat,
competit.
Qui res alienas rapit, tenetur quidem etiam furti (quis enim magis alienam rem invito domino contrectat quam qui vi rapit? ideoque recte dictum est, eum improbum furem esse): sed tamen propriam actionem eius delicti nomine praetor introduxit, quae appellatur vi bonorum raptorum et est intra annum quadrupli, post annum simpli. quae actio utilis est, etiamsi quis unam rem, licet minimam, rapuerit. quadruplum autem non totum poena est et extra poenam rei persecutio, sicut in actione furti manifesti diximus: sed in quadruplo inest et rei persecutio, ut poena tripli sit, sive comprehendatur raptor in ipso delicto sive non. ridiculum est enim levioris esse condicionis eum qui vi rapit quam qui clam amovet. Quia tamen ita competit haec actio, si dolo malo quisque rapuerit: qui aliquo errore inductus, suam rem esse, et imprudens iuris eo animo rapuit quasi domino liceat rem suam etiam per vim auferre possessoribus, absolvi debet. cui scilicet conveniens est nec furti teneri eum qui eodem hoc animo rapuit. sed ne, dum talia excogitentur, inveniatur via per quam raptores impune suam exerceant avaritiam: melius divalibus constitutionibus pro hac parte prospectum est, ut nemini liceat vi rapere rem mobilem vel se moventem, licet suam eandem rem existimet: sed si quis contra statuta fecerit, rei quidem suae dominio cadere, sin autem aliena sit, post rei restitutionem etiam aestimationem eiusdem rei praestare. quod non solum in mobilibus rebus, quae rapi possunt, constitutiones optinere censuerunt, sed etiam in invasionibus quae circa res soli fiunt, ut ex hac omni rapina homines abstineant. In hac actione non utique spectatur, rem in bonis actoris esse: nam sive in bonis sit sive non sit, si tamen ex bonis sit, locum haec actio habebit. quare sive commodata sive locata sive etiam pignerata sive deposita sit apud Titium, sic ut intersit eius non auferri, veluti si in re deposita culpam quoque promisit, sive bona fide possideat, sive usumfructum in ea quis habeat, vel quod aliud ius ut intersit eius non rapi: dicendum est, competere ei hanc actionem, ut non dominium accipiat, sed illud solum quod ex bonis eius qui rapinam passus est, id est quod ex substantia eius, ablatum esse proponatur. et generaliter dicendum est, ex quibus causis furti actio competit in re clam facta, ex iisdem causis omnes habere hanc actionem.
Damni iniuriae actio constituitur per legem Aquiliam.
cuius primo capite cautum est ut, si quis hominem alienum alienamve quadrupedem,
quae pecudum numero sit, iniuria occiderit, quanti ea res in eo anno plurimi
fuit, tantum domino dare damnetur.
Quod autem non praecise de quadrupede, sed de ea tantum
quae "pecudum numero" est cavetur, eo pertinet, ut neque de feris
bestiis neque de canibus cautum esse intellegamus, sed de his tantum quae
proprie pasci dicuntur, quales sunt equi, muli, asini, boves, oves, caprae.
de suibus quoque idem placuit: nam et sues pecorum appellatione
continentur, quia et hi gregatim pascuntur: sic denique et Homerus in
Odyssea ait, sicut Aelius Marcianus in suis institutionibus refert:

"Iniuria" autem occidere intellegitur, qui
nullo iure occidit. itaque qui latronem occidit, non tenetur, utique si
aliter periculum effugere non potest. Ac ne is quidem hac lege tenetur qui
casu occidit, si modo culpa eius nulla invenitur: nam alioquin non minus
quam ex dolo ex culpa quisque hac lege tenetur. Itaque si quis, dum
iaculis ludit vel exercitatur, transeuntem servum tuum traiecerit, distinguitur.
nam si id a milite quidem in Campo, locove ubi solitum est exercitari, admissum
est, nulla culpa eius intellegitur: si alius tale quid admisit, culpae
reus est. idem iuris est de milite, si is in alio loco quam qui
exercitandis militibus destinatus est, id admisit. Item si putator ex
arbore deiecto ramo servum tuum transeuntem occiderit, si prope viam publicam
aut vicinalem id factum est neque praeclamavit, ut casus evitari possit, culpae
reus est: si praeclamavit neque ille curavit cavere, extra culpam est
putator. aeque extra culpam esse intellegitur, si seorsum a via forte vel
in medio fundo caedebat, licet non praeclamavit, quia eo loco nulli extraneo ius
fuerat versandi. Praeterea si medicus, qui servum tuum secuit,
dereliquerit curationem atque ob id mortuus fuerit servus, culpae reus est.
Imperitia quoque culpae adnumeratur, veluti si medicus ideo servum tuum
occiderit, quod eum male secuerit aut perperam ei medicamentum dederit.
Impetu quoque mularum, quas mulio propter imperitiam retinere non potuerit, si
servus tuus oppressus fuerit, culpae reus est mulio. sed et si propter
infirmitatem retinere eas non potuerit, qui, cum alius firmior retinere
potuisset, aeque culpae tenetur. eadem placuerunt de eo quoque, cum equo
veheretur, impetum eius aut propter infirmitatem aut propter imperitiam suam
retinere non potuerit.
His autem verbis legis "quanti id in eo anno
plurimi fuerit" illa sententia exprimitur, ut si quis hominem tuum, qui
hodie claudus aut luscus aut mancus erit, occiderit, qui in eo anno integer aut
pretiosus fuerit, non tanti teneatur quanti is hodie erit, sed quanti in eo anno
plurimi fuerit. qua ratione creditum est, poenalem esse huius legis
actionem, quia non solum tanti quisque obligatur quantum damni dederit, sed
aliquando longe pluris: ideoque constat, in heredem eam actionem non
transire, quae transitura fuisset si ultra damnum numquam lis aestimaretur.
Illud non ex verbis legis, sed ex interpretatione placuit, non solum perempti
corporis aestimationem habendam esse, secundum ea quae diximus, sed eo amplius
quidquid praeterea, perempto eo corpore, damni vobis adlatum fuerit, veluti si
servum tuum heredem ab aliquo institutum ante quis occiderit quam is iussu tuo
adiret: nam hereditatis quoque amissae rationem esse habendam constat.
item si ex pari mularum unam vel ex quadriga equorum unum occiderit, vel ex
comoedis unus servus fuerit occisus: non solum occisi fit aestimatio, sed
eo amplius id quoque computatur, quanto depretiati sunt qui supersunt.
Liberum est autem ei cuius servus fuerit occisus, et privato iudicio legis
Aquiliae damnum persequi, et capitalis criminis eum reum facere.
Caput secundum legis Aquiliae in usu non est.
Capite tertio de omni cetero damno cavetur.
Itaque si quis servum, vel eam quadrupedem quae pecudum numero est,
vulneraverit, sive eam quadrupedem quae pecudum numero non est, veluti canem aut
feram bestiam, vulneraverit aut occiderit, hoc capite actio constituitur.
in ceteris quoque omnibus animalibus, item in omnibus rebus quae anima carent,
damnum iniuria datum hac parte vindicatur. si quid enim ustum aut ruptum
aut fractum fuerit, actio ex hoc capite constituitur: quamquam potuerit
sola rupti appellatio in omnes istas causas sufficere: "ruptum"
enim intellegitur quoquo modo corruptum. unde non solum usta aut fracta,
sed etiam scissa et collisa et effusa et quoquo modo perempta atque deteriora
facta hoc verbo continentur: denique responsum est, si quis in alienum
vinum aut oleum id immiserit quo naturalis bonitas vini vel olei corrumperetur,
ex hac parte legis eum teneri. Illud palam est, sicut ex primo capite ita
demum quisque tenetur, si dolo aut culpa eius homo aut quadrupes occisus
occisave fuerit, ita ex hoc capite ex dolo aut culpa de cetero damno quemque
teneri. hoc tamen capite non quanti in eo anuo, sed quanti in diebus
triginta proximus res fuerit, obligatur is qui damnum dederit. Ac ne
"plurimi" quidem verbum adicitur; sed Sabino recte placuit, perinde
habendam aestimationem ac si etiam hac parte "plurimi" verbum adiectum
fuisset: nam plebem Romanam, quae Aquilio tribuno rogante hanc legem
tulit, contentam fuisse, quod prima parte eo verbo usa est.
Ceterum placuit, ita demum ex hac lege actionem esse,
si quis praecipue corpore suo damnum dederit. ideoque in eum qui alio modo
damnum dederit, utiles actiones dari solent: veluti si quis hominem
alienum aut pecus ita incluserit ut fame necaretur, aut iumentum tam vehementer
egerit ut rumperetur, aut pecus in tantum exagitaverit ut praecipitaretur, aut
si quis alieno servo persuaserit ut in arborem ascenderet vel in puteum
descenderet, et is ascendendo vel descendendo aut mortuus fuerit aut aliqua
parte corporis laesus erit, utilis in eum actio datur. sed si quis alienum
servum de ponte aut ripa in flumen deiecerit et is suffocatus fuerit, eo quod
proiecerit corpore suo damnum dedisse non difficiliter intellegi poterit ideoque
ipsa lege Aquilia tenetur. sed si non corpore damnum fuerit datum neque
corpus laesum fuerit, sed alio modo damnum alicui contigit, cum non sufficit
neque directa neque utilis Aquilia, placuit eum qui obnoxius fuerit in factum
actione teneri: veluti si quis, misericordia ductus, alienum servum
compeditum solverit, ut fugeret.
Generaliter iniuria dicitur omne quod non iure fit
specialiter alias contumelia, quae a contemnendo dicta est, quam Graeci
appellant; alias culpa, quam Graeci
dicunt, sicut in lege Auilia damnum iniuria accipitur; alias iniquitas et
iniustitia, quam Graeci
vocant.
cum enim praetor vel iudex non iure contra quem pronuntiat, iniuriam accepisse
dicitur.
Iniuria autem committitur non solum cum quis pugno puta
aut fustibus caesus vel etiam verberatus erit, sed etiam si cui convicium factum
fuerit, sive cuius bona, quasi debitoris, possessa fuerint ab eo qui
intellegebat nihil eum sibi debere, vel si quis ad infamiam alicuius libellum
aut carmen scripserit, composuerit, ediderit, dolove malo fecerit quo quid eorum
fieret; sive quis matremfamilias aut praetextatum praetextatamve adsectatus
fuerit, sive cuius pudicitia attentata esse dicetur: et denique aliis
pluribus modis admitti iniuriam manifestum est.
Patitur autem quis iniuriam non solum per semet ipsum,
sed etiam per liberos suos, quos in potestate habet: item per uxorem suam,
id enim magis praevaluit. itaque si filiae alicuius, quae Titio nupta est,
iniuriam feceris, non solum filiae nomine tecum iniuriarum agi potest, sed etiam
patris quoque et mariti nomine. contra autem, si viro iniuria facta sit,
uxor iniuriarum agere non potest: defendi enim uxores a viris, non viros
ab uxoribus aequum est. sed et socer nurus nomine, cuius vir in potestate
est, iniuriarum agere potest. Servis autem ipsis quidem nulla iniuria
fieri intellegitur, sed domino per eos fieri videtur. non tamen iisdem
modis quibus etiam per liberos et uxores, sed ita cum quid atrocius commissum
fuerit et quod aperte ad contumeliam domini respicit: veluti si quis
alienum servum verberaverit, et in hunc casum actio proponitur. at si quis
servo convicium fecerit vel pugno eum percusserit, nulla in eum actio domino
competit. Si communi servo iniuria facta sit, aequum est, non pro ea parte
qua dominus quisque est aestimationem iniuriae fieri, sed ex dominorum persona,
quia ipsis fit iniuria. Quodsi ususfructus in servo Titii est, proprietas
Maevii est, magis Maevio iniuria fieri intellegitur. Sed si libero qui
tibi bona fide servit iniuria facta sit, nulla tibi actio dabitur, sed suo
nomine is expereri poterit: nisi in contumeliam tuam pulsatus sit, tunc
enim competit et tibi iniuriarum actio. idem ergo est et in servo alieno
bona fide tibi serviente, ut totiens admittatur iniuriarum actio, quotiens in
tuam contumeliam iniuria ei facta sit.
Poena autem iniuriarum ex lege duodecim tabularum
propter membrum quidem ruptum talio erat: propter os vero fractum
nummariae poenae erant constitutae quasi in magna veterum paupertate. sed
postea praetores permittebant ipsis qui iniuriam passi sunt eam aestimare, ut
iudex vel tanti condemnet, quanti iniuriam passus aestimaverit, vel minoris,
prout ei visum fuerit. sed poena quidem iniuriae quae ex lege duadecim
tabularum introducta est in desuetudinem abiit: quam autem praetores
introduxerunt, quae etiam honoraria appellatur, in iudiciis frequentatur.
nam secundum gradum dignitatis vitaeque honestatem crescit aut minuitur
aestimatio iniuriae: qui gradus condemnationis et in servili persona non
immerito servatur, ut aliud in servo actore, aliud in medii actus homine, aliud
in vilissimo vel compedito constituatur. Sed et lex Cornelia de iniuriis
loquitur et iniuriarum actionem introduxit. quae competit ob eam rem, quod
se pulsatum quis verberatumve, domumve suam vi introitum esse dicat. domum
autem accipimus, sive in propria domo quis habitat sive in conducta vel gratis
sive hospitio receptus sit. Atrox iniuria aestimatur vel ex facto, veluti
si quis ab aliquo vulneratus fuerit vel fustibus caesus: vel ex loco,
veluti si cui in theatro vel in foro vel in conspectu praetoris iniuria facta
sit: vel ex persona, veluti si magistratus iniuriam passus fuerit, vel si
senatori ab humili iniuria facta sit, aut parenti patronoque fiat a liberis vel
libertis; aliter enim senatoris et parentis patronique, aliter extranei et
humilis personae iniuria aestimatur. nonnumquam et locus vulneris atrocem
iniuriam facit, veluti si in oculo quis percussus sit. parvi autem refert,
utrum patrifamilias an filiofamilias talis iniuria facta sit: nam et haec
atrox aestimabitur.
In summa sciendum est, de omni inuria eum qui passus
est posse vel criminaliter agere vel civiliter. et si quidem civiliter
agatur, aestimatione facta secundum quod dictum est, poena imponitur. sin
autem criminaliter, officio iudicis extraordinaria poena reo irrogatur:
hoc videlicet observando, quod Zenoniana constitutio introduxit, ut viri
illustres quique supra eos sunt et per procuratores possint actionem iniuriaram
criminaliter vel persequi vel suscipere, secundum eius tenorem qui ex ipsa
manifestius apparet. Non solum autem is iniuriarum tenetur qui fecit
iniuriam, hoc est qui percussit: verum ille quoque continebitur qui dolo
fecit vel qui curavit ut cui mala pugno percuteretur. Haec actio
dissimulatione aboletur: et ideo, si quis iniuriam dereliquerit, hoc est
statim passus ad animum suum non revocaverit, postea ex poenitentia remissam
iniuriam non poterit recolere.
Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex
maleficio obligatus videtur. sed quia neque ex contractu obligatus est et
utique peccasse aliquid intellegitur, licet per imprudentiam: ideo videtur
quasi ex maleficio teneri, et in quantum de ea re aequum religioni iudicantis
videbitur, poenam sustinebit.
Item is ex cuius coenaculo vel proprio ipsius vel
conducto vel in quo gratis habitabat, deiectum effusumve aliquid est, ita ut
alicui noceretur, quasi ex maleficio obligatus intellegitur: ideo autem
non proprie ex maleficio obligatus intellegitur, quia plerumque ob alterius
culpam tenetur aut servi aut liberi. cui similis est is qui ea parte qua
vulgo iter fieri solet id positum aut suspensum habet quod potest, si ceciderit,
alicui nocere: quo casu poena decem aureorum constituta est. de eo
vero quod deiectum effusumve est, dupli quanti damnum datum sit, constituta est
actio. ob hominem vero liberum occisum quinquaginta aureorum poena
constituitur: si vero vivet nocitumque ei esse dicetur, quantum ob eam rem
aequum iudici videtur, actio datur: iudex enim computare debet mercedes
medicis praestitas ceteraque impendia quae in curatione facta sunt, praeterea
operarum quibus caruit, aut cariturus est, ob id quod inutilis factus est.
Si filiusfamilias seorsum a patre habitaverit et quid ex coenaculo eius deiectum
effusumve sit, sive quid positum suspensumve habuerit cuius casus periculosus
est: Iuliano placuit, in patrem nullam esse actionem, sed cum ipso filio
agendum. quod et in filiofamilias iudice observandum est, qui litem suam
fecerit.
Idem exercitor navis aut cauponae aut stabuli de damno,
dolo aut furto, quod in nave aut in caupona aut in stabulo factum erit, quasi ex
maleficio teneri videtur, si modo ipsius nullum est maleficium, sed alicuius
eorum quorum opera navem aut cauponam aut stabulum exerceret: cum enim
neque ex contractu sit adversus eum constituta haec actio et aliquatenus culpae
reus est, quod opera malorum hominum uteretur, ideo quasi ex maleficio teneri
videtur. in his autem casibus in factum actio competit, quae heredi quidem
datur, adversus heredem autem non competit.
Superest, ut de actionibus loquamur. actio
autem nihil aliud est quam ius persequendi iudicio quod sibi debetur.
Omnium actionum, quibus inter aliquos apud iudices
arbitrosve de qua re quaeritur, summa divisio in duo genera deducitur: aut
enim in rem sunt aut in personam. namque agit unusquisque aut cum eo qui
ei obligatus est vel ex contractu vel ex maleficio, quo casu proditae actiones
in personam sunt, per quas intendit adversarium ei dare facere oportere, et
aliis quibusdam modis: aut cum eo agit qui nullo iure ei obligatus est,
movet tamen alicui de aliqua re controversiam. quo casu proditae actiones
in rem sunt. veluti si rem corporalem possideat quis, quam Titius suam
esse affirmet, et possessor dominum se esse dicat: nam si Titius suam esse
intendat, in rem actio est. Aeque si agat, ius sibi esse re, fundo forte
vel aedibus, utendifruendi vel per fundum vicini eundi, agendi vel ex fundo
vicini aquam ducendi, in rem actio est. eiusdem generis est actio de iure
praediorum urbanorum, veluti si agat, ius sibi esse altius aedes suas tollendi
prospiciendive vel proiciendi aliquid vel immittendi in vicini aedes.
contra quoque de usufructu et de servitutibus praediorum rusticorum, item
praediorum urbanorum invicem quoque proditae sunt actiones, ut quis intendat,
ius non esse adversario utendifruendi, eundi, agendi aquamve ducendi, item
altius tollendi, prospiciendi, proiciendi, immittendi: istae quoque
actiones in rem sunt, sed negativae. quod genus actionis in controversiis
rerum corporalium proditum non est: nam in his is agit qui non possidet:
ei vero qui possidet non est actio prodita per quam neget rem alterius esse.
sane uno casu qui possidet nihilo minus actoris partes obtinet, sicut in
latioribus digestorum libris oppotunius apparebit.
Sed istae quidem actiones, quarum mentionem habuimus,
et si quae sunt similes, ex legitimis et civilibus causis descendunt.
aliae autem sunt, quas praetor ex sua iurisdictione comparatas habet tam in rem
quam in personam, quas et ipsas necessarium est exemplis ostendere. ecce
plerumque ita permittit in rem agere, ut vel actor diceret, se quasi usucepisse
quod usu non ceperit, vel ex diverso possessor diceret, adversariam suum usu non
cepisse quod usuceperit. Namque si cui ex iusta causa res aliena tradita
fuerit, veluti ex causa emptionis aut donationis aut dotis aut legatorum, necdum
eius rei dominus effectus est, si eius rei casu possessionem amiserit, nullam
habet directam in rem actionem ad eam rem persequendam: quippe ita
proditae sunt iure civili actiones, ut quis dominium suum vindicet. sed
quia sane durum erat, eo casu deficere actionem, inventa est a praetore actio,
in qua dicit is qui possessionem amisit eam rem se usucepisse, et ita vindicat
suam esse. quae actio Publiciana appellatur, quoniam primum a Publicio
praetore in edicto proposita est.
Rursus ex diverso si quis, cum rei publicae causa
abesset vel in hostium potestate esset, rem eius qui in civitate esset
usuceperit, permittitur domino, si possessor rei publicae causa abesse desierit,
tunc intra annum, rescissa usucapione, eam petere, id est ita petere ut dicat,
possessorem usu non cepisse et ob id suam esse rem. quod genus actionis et
aliis, simili aequitate motus, praetor accommodat, sicut ex latiore digestorum
seu pandectarum volumine intellegere licet.
Item si quis in fraudem creditorum rem suam alicui
tradiderit, bonis eius a creditoribus ex sententia praesidis possessis,
permittitur ipsis creditoribus, rescissa traditione, eam rem petere, id est
dicere eam rem traditam non esse et ob id in bonis debitoris mansisse.
Item Serviana et quasi Serviana, quae etiam
hypothecaria vocatur, ex ipsius praetoris iurisdictione substantiam capit.
Serviana autem experitur quis de rebus coloni, quae pignoris iure pro mercedibus
fundi ei tenentur; quasi Serviana autem qua creditores pignora hypothecasve
persequuntur. inter pignus autem et hypothecam quantum ad actionem
hypothecariam nihil interest: nam de qua re inter creditorem et debitorem
convenerit ut sit pro debito obligata, utraque hac appellatione continetur.
sed in aliis differentia est: nam pignoris appellatione eam proprie
contineri dicimus quae simul etiam traditur creditori, maxime si mobilis sit:
at eam quae sine traditione nuda conventione tenetur proprie hypothecae
appellatione contineri dicimus.
In personam quoque actiones ex sua iurisdictione
propositas habet praetor, veluti de pecunia constituta: cui similis
videbatur receptitia: sed ex nostra constitutione, cum et, si quid plenius
habebat, hoc in pecuniam constitutam transfusum est, ea quasi supervacua iussa
est cum sua auctoritate a nostris legibus recedere. item praetor proposuit
de peculio servorum filiorumque familias, et ex qua quaeritur, an actor
iuraverit, et alias complures. De pecunia autem constituta cum omnibus
agitur quicumque vel pro se vel pro alio soluturos se constituerint, nulla
scilicet stipulatione interposita. nam alioquin si stipulanti promiserint,
iure civili tenentur. Actionem autem de peculio ideo adversus patrem
dominumve comparavit praetor quia, licet ex contractu filiorum servorumve ipso
iure non teneantur, aequum tamen esset peculio tenus, quod veluti patrimoniam
est filiorum filiarumque, item servorum, condemnari eos. Item si quis
postulante adversario iuraverit, deberi sibi pecuniam quam peteret, neque ei
solvatur, iustissime accommodat ei talem actionem, per quam non illud quaeritur,
an ei pecunia debeatur, sed an iuraverit.
Poenales quoque actiones praetor bene multas ex sua
iurisdictione introduxit: veluti adversus eum qui quid ex albo eius
corrupisset: et in eum qui patronum vel parentem in ius vocasset, cum id
non impetrasset: item adversus eum qui vi exemerit eum qui in ius
vocaretur, cuiusve dolo alius exemerit: et alias innumerabiles.
Praeiudiciales actiones in rem esse videntur, quales
sunt, per quas quaeritur, an aliquis liber vel an libertus sit, vel de partu
agnoscendo. ex quibus fere una illa legitimam causam habet, per quam
quaeritur, an aliquis liber sit: ceterae ex ipsius praetoris iurisdictione
substantiam capiunt.
Sic itaque discretis actionibus, certum est, non posse
actorem rem suam ita ab aliquo petere SI PARET EUM DARE OPORTERE: nec enim
quod actoris est, id ei dari oportet, quia scilicet dari cuiquam id intellegitur
quod ita datur ut eius fiat, nec res quae iam actoris est, magis eius fieri
potest. plane odio furum, quo magis pluribus actionibus teneantur,
effectum est, ut extra poenam dupli aut quadrupli, rei recipiendae nomine fures
etiam hac actione teneantur SI PARET EOS DARE OPORTERE, quamvis sit adversus eos
etiam haec in rem actio, per quam rem suam quis esse petit. Appellamus
autem in rem quidem actiones vindicationes: in personam vero actiones,
quibus dare facere oportere intenditur, condictiones. condicere enim est
denuntiare prisca lingua: nunc vero abusive dicimus condictionem actionem
in personam, qua actor intendit dari sibi oportere: nulla enim hoc tempore
eo nomine denuntiatio fit.
Sequens illa divisio est, quod quaedam actiones rei
persequendae gratia comparatae sunt, quaedam poenae persequendae, quaedam mixtae
sunt. Rei persequendae causa comparatae sunt omnes in rem actiones.
earum vero actionum quae in personam sunt, hae quidem quae ex contractu
nascuntur fere omnes rei persequendae causa comparatae videntur: veluti
quibus mutuam pecuniam vel in stipulatum deductam petit actor, item commodati,
depositi, mandati, pro socio, ex empto vendito, locato conducto. plane si
depositi agetur, eo nomine quod tumultus, incendii, ruinae, naufragii causa
depositum sit, in duplum actionem praetor reddit, si modo cum ipso apud quem
depositum sit aut cum herede eius ex dolo ipsius agitur: quo casu mixta
est actio. Ex maleficiis vero proditae actiones aliae tantum poenae
persequendae causa comparatae sunt, aliae tam poenae quam rei persequendae et ob
id mixtae sunt. poenam tantum persequitur quis actione furti; sive enim
manifesti agatur quadrupli sive nec manifesti dupli, de sola poena agitur:
nam ipsam rem propria actione persequitur quis, id est suam esse petens, sive
fur ipse eam rem possideat, sive alius quilibet: eo amplius adversus furem
etiam condictio est rei. Vi autem bonorum raptorum actio mixta est, quia
in quadruplo rei persecutio continetur, poena autem tripli est. sed et
legis Aquiliae actio de damno mixta est, non solum si adversus infitiantem in
duplum agatur, sed interdum et si in simplum quisque agit. veluti si quis
hominem claudum aut luscum occiderit, qui in eo anno integer et magni pretii
fuerit; tanti enim damnatur, quanti is homo in eo anno plurimi fuerit, secundum
iam traditam divisionem. item mixta est actio contra eos qui relicta
sacrosanctis ecclesiis vel aliis venerabilibus locis legati vel fideicommissi
nomine dare distulerint usque adeo ut etiam in iudicium vocarentur: tunc
etenim et ipsam rem vel pecuniam quae relicta est dare compelluntur, et aliud
tantum pro poena, et ideo in duplum eius fit condemnatio.
Quaedam actiones mixtam causam optinere videntur tam in
rem quam in personam. qualis est familiae erciscundae actio, quae competit
coheredibus de dividenda hereditate: item communi dividundo, quae inter
eos redditur inter quos aliquid commune ex quacumque causa est, ut id dividatur:
item finium regundorum, quae inter eos agitur qui confines agros habent.
in quibus tribus iudiciis permittitur iudici rem alicui ex litigatoribus ex bono
et aequo adiudicare et, si unius pars praegravari videbitur, eum invicem certa
pecunia alteri condemnare.
Omnes autem actiones vel in simplum conceptae sunt vel
in duplum vel in triplum vel in quadruplum: ulterius autem nulla actio
extenditur. In simplum agitur veluti ex stipulatione, ex mutui datione, ex
empto, vendito, locato, conducto, mandato et denique ex aliis compluribus
causis. In duplum agimus veluti furti nec manifesti, damni iniuriae ex
lege Aquilia, depositi ex quibusdam casibus: item servi corrupti, quae
competit in eum cuius hortatu consiliove servus alienus fugerit aut contumax
adversus dominum factus est aut luxuriose vivere coeperit aut denique quolibet
modo deterior factus sit (in qua actione etiam earum rerum quas fugiendo servus
abstulit aestimatio deducitur): item ex legato quod venerabilibus locis
relictum est, secundum ea quae supra diximus. Tripli vero, cum quidam
maiorem verae aestimationis quantitatem in libello conventionis inseruit, ut ex
hac causa viatores, id est exsecutores litium, ampliorem summam sportularum
nomine exigerent: tunc enim quod propter eorum causam damnum passus fuerit
reus id triplum ab actore consequetur, ut in hoc triplo et simplum, in quo
damnum passus est, connumeretur. quod nostra constitutio induxit, quae in
nostro codice fulget, ex qua dubio procul est ex lege condicticiam emanare.
Quadrupli veluti furti manifesti, item de eo quod metus causa factum sit, deque
ea pecunia quae in hoc data sit ut is cui datur calumniae causa negotium alicui
faceret vel non faceret: item ex lege condicticia a nostra constitutione
oritur, in quadruplum condemnationem imponens his exsecutoribus litium qui
contra nostrae constitutionis normam a reis quidquam exegerint. Sed furti
quidem nec manifesti actio, et servi corrupti, a ceteris de quibus simul locuti
sumus eo differt quod hae actiones omnimodo dupli sunt: at illae, id est
damni iniuriae ex lege Aquilia et interdum depositi, infitiatione duplicantur,
in confitentem autem in simplum dantur: sed illa quae de his competit quae
relicta venerabilibus locis sunt non solum infitiatione duplicatur, sed et si
distulerit relicti solutionem usque quo iussu magistratuum nostrorum
conveniatur; in confitentem vero et antequam iussu magistratuum conveniatur
solventem simpli redditur. Item actio de eo quod metus causa factum sit a
ceteris, de quibus simul locuti sumus, eo differt quod eius natura tacite
continetur ut qui iudicis iussu ipsam rem actori restituat, absolvatur.
quod in ceteris casibus non ita est, sed omnimodo quisque in quadruplum
condemnatur, quod est et in furti manifesti actione.
Actionum autem quaedam bonae fidei sunt, quaedam
stricti iuris, bonae fidei sunt hae: ex empto, vendito, locato, conducto,
negotiorum gestorum, mandati, depositi, pro socio, tutelae, commodati,
pigneraticia, familiae erciscundae, communi dividundo, praescriptis verbis quae
de aestimato proponitur, et ea quae ex permutatione competit, et hereditatis
petitio. quamvis enim usque adhuc incertum erat, sive inter bonae fidei
iudicia connumeranda sit sive non, nostra tamen constitutio aperte eam esse
bonae fidei disposuit. Fuerat antea et rei uxoriae actio ex bonae fidei
iudiciis: sed cum, pleniorem esse ex stipulatu actionem invenientes, omne
ius quod res uxoria ante habebat cum multis divisionibus in ex stipulatu
actionem, quae de dotibus exigendis proponitur, transtulimus, merito rei uxoriae
actione sublata, ex stipulatu, quae pro ea introducta est, naturam bonae fidei
iudicii tantum in exactione dotis meruit ut bonae fidei sit. sed et
tacitam ei dedimus hypothecam: praeferri autem aliis creditoribus in
hypothecis tunc censuimus, cum ipsa mulier de dote sua experiatur, cuius solius
providentia hoc induximus. In bonae fidei autem iudiciis libera potestas
permitti videtur iudici ex bono et aequo aestimandi quantum actori restitui
debeat. in quo et illud continetur, ut, si quid invicem actorem praestare
oporteat, eo compensato, in reliquum is cum quo actum est condemnari debeat.
sed et in strictis iudiciis ex rescripto divi Marci opposita doli mali
exceptione compensatio inducebatur. sed nostra constitutio eas
compensationes quae iure aperto nituntur latius introduxit, ut actiones ipso
iure minuant, sive in rem sive personales sive alias quascumque, excepta sola
depositi actione, cui aliquid compensationis nomine opponi satis impium esse
credidimus, ne sub praetextu compensationis depositarum rerum quis exactione
defraudetur.
Praeterea quasdam actiones arbitrarias, id est ex
arbitrio iudicis pendentes, appellamus, in quibus nisi iudicis is cum quo agitur
actori satisfaciat, veluti rem restituat vel exhibeat vel solvat vel ex noxali
causa servum dedat, condemnari debeat. sed istae actiones tam in rem quam
in personam inveniuntur. in rem veluti Publiciana, Serviana de rebus
coloni, quasi Serviana, quae etiam hypothecaria vocatur: in personam
veluti quibus de eo agitur quod aut metus causa aut dolo malo factum est, item
qua id quod certo loco promissum est, petitur. ad exhibendum quoque actio
ex arbitrio iudicis pendet. in his enim actionibus et ceteris similibus
permittitur iudici ex bono et aequo, secundum cuiusque rei de qua actum est
naturam, aestimare quemadmodum actori satisfieri oporteat.
Curare autem debet iudex, ut omnimodo, quantum
possibile ei sit, certae pecuniae vel rei sententiam ferat, etiam si de incerta
quantitate apud eum actum est.
Si quis agens in intentione sua plus complexas fuerit,
quam ad eum pertinet, causa cadebat, id est rem admittebat, nec facile in
integrum a praetore restituebatur, nisi minor erat viginti quinque annis.
huic enim, sicut in aliis causis causa cognita succurrebatur si lapsus iuventute
fuerat, ita et in hac causa succurri solitum erat. sane si tam magna causa
iusti erroris interveniebat ut etiam constantissimus quisque labi posset, etiam
maiori viginti quinque annis succurrebatur: veluti si quis totum legatum
petierit, post deinde prolati fuerint codicilli, quibus aut pars legati adempta
sit aut quibusdam aliis legata deta sint, quae efficiebant ut plus petisse
videretur petitor quam dodrantem, ad quem ideo lege Falcidia legata minuebantur.
Plus autem quattuor modis petitur: re, tempore,
loco, causa: re veluti si quis pro decem aureis, qui ei debebantur,
viginti petierit, aut si is cuius ex parte res est, totam eam vel maiore ex
parte suam esse intenderit. Tempore: veluti si quis ante diem vel
ante condicionem petierit. qua ratione enim qui tardius solvit quam
solvere deberet minus solvere intellegitur, eadem ratione qui praemature petit
plus petere videtur. Loco plus petitur, veluti cum quis id quod certo loco
sibi stipulatus est alio loco petit, sine commemoratione illius loci in quo sibi
dari stipulatus fuerit: verbi gratia si is qui ita stipulatus fuerit
EPHESI DARE SPONDES? Romae pure intendat dari sibi oportere. ideo
autem plus petere intellegitur, quia utilitatem quam habuit promissor, si Ephesi
solveret, adimit ei pura intentione: propter quam causam alio loco petenti
arbitraria actio proponitur, in qua scilicet ratio habetur utilitatis quae
promissori competitura fuisset si illo loco solveret. quae utilitas
plerumque in mercibus maxima invenitur, veluti vino, oleo, frumento, quae per
singulas regiones diversa habent pretia: sed et pecuniae numeratae non in
omnibus regionibus sub iisdem usuris fenerantur. si quis tamen Ephesi
petat, id est eo loco petat quo ut sibi detur stipulatus est, pura actione recte
agit: idque etiam praetor monstrat, scilicet quia utilitas solvendi salva
est promissori. Huic autem qui loco plus petere intellegitur, proximus est
is qui causa plus petit: ut ecce si quis ita a te stipulatus sit HOMINEM
STICHUM AUT DECEM AUREOS DARE SPONDES? deinde alterutrum petat, veluti
hominem tantum aut decem aureos tantum. ideo autem plus petere
intellegitur quia in eo genere stipulationis promissoris est electio, utrum
pecuniam an hominem solvere malit: qui igitur pecuniam tantum vel hominem
tantum sibi dari oportere intendit, eripit electionem adversario et eo modo suam
quidem meliorem condicionem facit, adversarii vero sui deteriorem. qua de
causa talis in ea re prodita est actio, ut quis intendat, hominem Stichum aut
aureos decem sibi dari oportere, id est ut eodem modo peteret, quo stipulatus
est. praeterea si quis generaliter hominem stipulatus sit et specialiter
Stichum petat, aut generaliter vinum stipulatus, specialiter Campanum petat, aut
generaliter purpuram stipulatus sit, deinde specialiter Tyriam petat: plus
petere intellegitur, quia electionem adversario tollit, cui stipulationis iure
liberum fuit aliud solvere quam quod peteretur. quin etiam licet
vilissimum sit quod quis petat, nihilo minus plus petere intellegitur, quia
saepe accidit ut promissori facilius sit illud solvere quod maioris pretii est.
Sed haec quidem antea in usu fuerant. postea autem lex Zenoniana et nostra
rem coartavit, et si quidem tempore plus fuerit petitum, quid statui oportet
Zenonis divae memoriae loquitur constitutio: sin autem quantitate vel alio
modo plus fuerit petitum, omne si quid forte damnum, ut in sportulis, ex hac
causa acciderit ei contra quem plus petitum fuerit, commissa tripli
condemnatione, sicut supra diximus, puniatur. Si minus in intentione
complexus fuerit actor quam ad eum pertineret, veluti si, cum ei decem
deberentur, quinque sibi dari oportere intenderit, aut cum totus fundus eius
esset, partem dimidiam suam esse petierit, sine periculo agit: in reliquum
enim nihilo minus iudex adversarium in eodem indicio condemnat ex constitutione
divae memoriae Zenonis. Si quis aliud pro alio intenderit, nihil eum
periclitari placet, sed in eodem iudicio cognita veritate errorem suum corrigere
ei permittimus, veluti, si is qui hominem Stichum petere deberet Erotem
petierit, aut si quis ex testamento sibi dari oportere intenderit, quod ex
stipulatu debetur.
Sunt praeterea quaedam actiones quibus non solidum quod
debetur nobis persequimur, sed modo solidum consequimur, modo minus. ut
ecce si in peculium filii servive agamus: nam, si non minus in peculio sit
quam persequimur, in solidum pater dominusve condemnatur: si vero minus
inveniatur, eatenus condemnat iudex quatenus in peculio sit. quemadmodum
autem peculium intellegi debeat, suo ordine proponemus. Item si de dote
iudicio mulier agat, placet, eatenus maritum condemnari debere quatenus facere
possit, id est quatenus facultates eius patiuntur. itaque si dotis
quantitati concurrant facultates eius, in solidum damnatur: si minus, in
tantum quantum facere potest. propter retentionem quoque dotis repetitio
minuitur: nam ob impensas in res dotales factas marito retentio concessa
est, quia ipso iure necessariis sumptibus dos minuitur, sicut ex latioribus
digestorum libris cognoscere licet. Sed et si quis cum parente suo
patronove agat, item si socius cum socio iudicio societatis agat, non plus actor
consequitur quam adversarius eius facere potest. idem est, si quis ex
donatione sua conveniatur. Compensationes quoque oppositae plerumque
efficiunt ut minus quisque consequatur quam ei debeatur: namque ex bono et
aequo, habita ratione eius quod invicem actorem ex eadem causa praestare
oporteret, in reliquum eum cum quo actum est condemnare licet, sicut iam dictum
est. Eum quoque qui creditoribus suis bonis cessit, si postea aliquid
adquisierit quod ideoneum emolumentum habeat, ex integro in id quod facere
potest creditores cum eo experiuntur: inhumanum enim erat spoliatum
fortunis suis in solidum damnari.
Quia tamen superius mentionem habuimus de actione
quae in peculium filiorumfamilias servorumque agitur: opus est ut de hac
actione, et de ceteris quae eorundem nomine in parentes dominosve dari solent,
diligentius admoneamus. et quia, sive cum servis negotium gestum sit, sive
cum his qui in potestate parentis sunt, fere eadem iura servantur, ne verbosa
fiat disputatio, dirigamus sermonem in personam servi dominique, idem
intellecturi de liberis quoque et parentibus, quorum in potestate sunt.
nam si quid in his proprie observetur, separatim ostendemus.
Si igitur iussu domini cum servo negotium gestum erit,
in solidum praetor adversus dominum actionem pollicetur, scilicet quia qui ita
contrahit fidem domini sequi videtur.
Eadem ratione praetor duas alias in solidum actiones
pollicetur, quarum altera exercitoria, altera institoria appellatur.
excercitoria tunc locum habet, cum quis servum suum magistrum navis
praeposuerit, et quid cum eo eius rei gratia cui praepositus erit contractum
fuerit. ideo autem exercitoria vocatur, quia exercitor appellatur is ad
quem cottidianus navis quaestus pertinet. institoria tunc locum habet, cum
quis tabernae forte aut cuilibet negotiationi servum praeposuerit et quid cum eo
eius rei causa cui praepositus erit contractum fuerit. ideo autem
institoria appellatur, quia qui negotiationibus praeponuntur institores
vocantur. Istas tamen duas actiones praetor reddit et si liberum quis
hominem aut alienum servum navi aut tabernae aut cuilibet negotiationi
praeposuerit, scilicet quia eadem aequitatis ratio etiam eo casu interveniebat.
Introduxit et aliam actionem praetor, quae tributoria
vocatur. namque si servus in peculiari merce, sciente domino, negotietur,
et quid cum eo eius rei causa contractum erit, ita praetor ius dicit ut quidquid
in his mercibus erit quodque inde receptum erit, id inter dominum, si quid ei
debebitur, et ceteros creditores pro rata portione distribuatur. et quia
ipsi domino distributionem permittit, si quis ex creditoribus queratur, quasi
minus ei tributum sit quam oportuerit, hanc ei actionem accommodat, quae
tributoria appellatur.
Praeterea introducta est actio de peculio, deque eo
quod in rem domini versum erit, ut, quamvis sine voluntate domini negotium
gestum erit, tamen sive quid in rem eius versum fuerit, id totum praestare
debeat, sive quid non sit in rem eius versum, id eatenus praestare debeat
quatenus peculium patitur. In rem autem domini versum intellegitur,
quidquid necessario in rem eius impenderit servus, veluti si mutuatus pecuniam
creditoribus eius solverit, aut aedificia ruentia fulserit, aut familiae
frumentum emerit, vel etiam fundum aut quamlibet aliam rem necessariam mercatus
erit. Itaque si ex decem utputa aureis, quos servos tuus a Titio mutuos
accepit, creditori tuo quinque aureos solverit, reliquos vero quinque quolibet
modo consumpserit pro quinque quidem in solidum damnari debes, pro ceteris vero
quinque eatenus quatenus in peculio sit: ex quo scilicet apparet, si toti
decem aurei in rem tuam versi fuerint, totos decem aureos Titium consequi posse.
licet enim una est actio qua de peculio deque eo quod in rem domini versum sit,
agitur, tamen duas habet condemnationes. itaque iudex, apud quem ea
actione agitur, ante dispicere solet, an in rem domini versum sit, nec aliter ad
peculii aestimationem transit quam si aut nihil in rem domini versum
intellegatur aut non totum. Cum autem quaeritur, quantum in peculio sit,
ante deducitur quidquid servus domino quive in potestate eius sit debet, et quod
superest id solum peculium in tellegitur. aliquando tamen id quod ei debet
servus qui in potestate domini sit, non deducitur ex peculio, veluti si is in
huius ipsius peculio sit. quod eo pertinet, ut, si quid vicario suo servus
debeat, id ex peculio eius non deducatur.
Ceterum dubium non est quin is quoque qui iussu domini
contraxerit cuique institoria vel exercitoria actio competit, de peculio deque
eo quod in rem domini versum est agere possit: sed erit stultissimus, si
omissa actione qua facillime solidum ex contractu consequi possit, se ad
difficultatem perducat probandi, in rem domini versum esse, vel habere servum
peculium et tantum habere ut solidum sibi solvi possit. Is quoque cui
tributoria actio competit aeque de peculio et in rem verso agere potest: sed
sane huic modo tributoria expedit agere, modo de peculio et in rem verso.
tributoria ideo expedit agere, quia in ea domini condicio praecipua non est, id
est, quod domino debetur, non deducitur, sed eiusdem iuris est dominus, cuius et
ceteri creditores: at in actione de peculio ante deducitur quod domino
debetur, et in id quod reliquum est creditori dominus condemnatur. rursus
de peculio ideo expedit agere, quod in hac actione totius peculii ratio habetur,
at in tributoria eius tantum quod negotiatur, et potest quisque tertia forte
parte peculii aut quarta vel etiam minima negotiari, maiorem autem partem in
praediis et mancipiis aut fenebri pecunia habere. prout ergo expedit, ita
quisque vel hanc actionem vel illam eligere debet: certe qui potest
probare in rem domini versum esse, de in rem verso agere debet.
Quae diximus de servo et domino, eadem intellegimus et
de filio et filia aut nepote et nepte et patre avove cuius in potestate sunt.
Illud proprie servatur in eorum persona, quod senatusconsultum Macedonianum
prohibuit mutuas pecunias dari eis qui in parentis erunt potestate: et ei
qui crediderit denegatur actio, tam adversus ipsum filium filiamve, nepotem
neptemve, sive adhuc in potestate sunt, sive morte parentis vel emancipatione
suae potestatis esse coeperint, quam adversus patrem avumve, sive habeat eos
adhuc in potestate sive emancipaverit. quae ideo senatus prospexit, quia
saepe onerati aere alieno creditarum pecuniarum, quas in luxuriam consumebant,
vitae parentium insidiabantur.
Illud in summa admonendi sumus, id quod iussu patris
dominive contractum fuerit quodque in rem eius versum fuerit, directo quoque
posse a patre dominove condici tamquam si principaliter cum ipso negotium gestum
esset. ei quoque qui vel exercitoria vel institoria actione tenetur,
directo posse condici placet, quia huius quoque iussu contractum intellegitur.
Ex maleficiis servorum, veluti si furtum fecerint
aut bona rapuerint aut damnum dederint aut iniuriam commiserint, noxales
actiones proditae sunt, quibus domino damnato permittitur, aut litis
aestimationem sufferre aut hominem noxae dedere. Noxa autem est corpus
quod nocuit, id est servus: noxia ipsum maleficium, veluti furtum, damnum,
rapina, iniuria. Summa autem ratione permissum est noxae deditione
defungi: namque erat iniquum, nequitiam eorum ultra ipsorum corpora
dominis damnosam esse. Dominus noxali iudicio servi sui nomine conventus,
servum actori noxae dedendo liberatur. nec minus perpetuum eius dominium a
domino transfertur: si autem damnum ei cui deditus est resarcierit
quaesita pecunia, auxilio praetoris, invito domino, manumittitur. Sunt
autem constitutae noxales actiones aut legibus aut edicto praetoris:
legibus veluti furti lege duodecim tabularum, damni iniuriae lege Aquilia:
edicto praetoris veluti iniuriarum et vi bonorum raptorum.
Omnis autem noxalis actio caput sequitur. nam si
servus tuus noxiam commiserit, quamdiu in tua potestate sit tecum est actio:
si in alterius potestatem pervenerit, cum illo incipit actio esse, aut si
manumissus fuerit, directo ipse tenetur et extinguitur noxae deditio. ex
diverso quoque directa actio noxalis esse incipit: nam si liber homo
noxiam commiserit, et is servus tuus esse coeperit (quod casibus quibasdam
effici primo libro tradidimus), incipit tecum esse noxalis actio, quae ante
directa fuisset. Si servus domino noxiam commiserit, actio nulla nascitur:
namque inter dominum et eum qui in eius potestate est nulla obligatio nasci
potest. ideoque et si in alienam potestatem servus pervenerit aut
manumissus fuerit, neque cum ipso, neque cum eo cuius nunc in potestate sit, agi
potest. unde si alienus servus noxiam tibi commiserit et is postea in
potestate tua esse coeperit, intercidit actio, quia in eum casum deducta sit in
quo consistere non potuit: ideoque licet exierit de tua potestate, agere
non potes, quemadmodum si dominus in servum suum aliquid commiserit, nec si
manumissus vel alienatus fuerit servus, ullam actionem contra dominum habere
potest.
Sed veteres quidem haec et in filiisfamilias masculis
et feminis admiserunt. nova autem hominum conversatio huiusmodi
asperitatem recte respuendam esse existimavit et ab usu communi haec penitus
recessit: quis enim patitur filium suum et maxime filiam in noxam alii
dare, ut pene per corpus filii pater magis quam filius periclitetur, cum in
filiabus etiam pudicitiae favor hoc bene excludit? et ideo placuit, in
servos tantummodo noxales actiones esse proponendas, cum apud veteres legum
commentatores invenimus saepius dictum, ipsos filiosfamilias pro suis delictis
posse conveniri.
Animalium nomine, quae ratione carent, si quidem
lascivia aut fervore aut feritate pauperiem fecerint, noxalis actio lege
duodecim tabularum prodita est (quae animalia, si noxae dedantur, proficiunt reo
ad liberationem, quia ita lex duodecim tabularum scripta est); puta si equus
calcitrosus calce percusserit aut bos cornu petere solitus petierit. haec
autem actio in his quae contra naturam moventur locum habet: ceterum si
genitalis sit feritas, cessat. Denique si ursus fugit a domino et sic
nocuit, non potest quondam dominus conveniri, quia desiit dominus esse, ubi fera
evasit. pauperies autem est damnum sine iniuria facientis datum: nec
enim potest animal iniuriam fecisse dici, quod sensu caret. haec quod ad
noxalem actionem pertinet.
Ceterum sciendum est. aedilitio edicto prohiberi nos
canem, verrem, aprum, ursum, leonem ibi habere qua vulgo iter fit: et si
adversus ea factum erit et nocitum homini libero esse dicetur, quod bonum et
aequum iudici videtur, tanti dominus condemnetur, ceterarum rerum, quanti damnum
datum sit, dupli. praeter has autem aedilicias actiones et de pauperie
locum habebit: numquam enim actiones praesertim poenales de eadem re
concurrentes alia aliam consumit.
Nunc admonendi sumus, agere posse quemlibet aut suo nomine aut alieno. alieno veluti procuratorio, tutorio, curatorio, cum olim in usu fuisset, alterius nomine agere non posse nisi pro populo, pro libertate, pro tutela. praeterea lege Hostilia permissum est furti agere eorum nomine qui apud hostes essent aut rei publicae causa abessent quive in eorum cuius tutela essent. et quia hoc non minimam incommoditatem habebat, quod alieno nomine neque agere neque excipere actionem licebat, coeperunt homines per procuratores litigare: nam et morbus et aetas et necessaria peregrinatio itemque aliae multae causae saepe impedimento sunt quo minus rem suam ipsi exsequi possint. Procurator neque certis verbis neque praesente adversario, immo plerumque ignorante eo constituitur: cuicumque enim permiseris rem tuam agere aut defendere is procurator intellegitur. Tutores et curatores quemadmodum constituuntur, primo libro eitum est.
Satisdationum modus alius antiquitati placuit, alium
novitas per usum amplexa est.
Olim enim si in rem agebatur, satisdare possessor
compellebatur, ut, si victus nec rem ipsam restitueret nec litis aestimationem,
potestas esset petitori aut cum eo agendi aut cum fideiussoribus eius.
quae satisdatio appellabatur iudicatum solvi: unde autem sic appellabatur,
facile est intellegere. namque stipulabatur quis, ut solveretur sibi quod
fuerit iudicatum. multo magis is qui in rem actione conveniebatur,
satisdare cogebatur, si alieno nomine iudicium accipiebat. ipse autem qui
in rem agebat, si suo nomine petebat, satisdare non cogebatur. procurator
vero si in rem agebat, satisdare iubebatur ratam rem dominum habiturum:
periculum enim erat, ne iterum dominus de eadem re experiatur. tutores et
curatores eodem modo quo et procuratores satisdare debere, verba edicti
faciebant. sed aliquando his agentibus satisdatio remittebatur. Haec
ita erant si in rem agebatur. sin vero in personam, ab actoris quidem
parte eadem obtinebant quae diximus in actione qua in rem agitur. ab eius
vero parte cum quo agitur, si quidem alieno nomine aliquis interveniret,
omnimodo satisdabat, quia nemo defensor in aliena re sine satisdatione idoneus
esse creditur. quod si proprio nomine aliquis iudicium accipiebat in
personam, iudicatum solvi satisdare non cogebatur.
Sed haec hodie aliter observantur. sive enim quis
in rem actione convenitur sive personali suo nomine, nullam satisdationem
propter litis aestimationem dare compellitur; sed pro sua tantum persona, quod
in iudicio permaneat usque ad terminum litis, vel committitur suae promissioni
cum iureiurando, quam iuratoriam cautionem vocant, vel nudam promissionem vel
satisdationem pro qualitate personae suae dare compellitur. Sin autem per
procuratorem lis vel infertur vel suscipitur, in actoris quidem persona, si non
mandatum actis insinuatum est vel praesens dominus litis in iudicio procuratoris
sui personam confirmaverit, ratam rem dominum habiturum satisdationem procurator
dare compellitur, eodem observando et si tutor vel curator, vel aliae tales
personae quae alienarum rerum gubernationem receperunt, litem quibusdam per
alium inferunt. Sin vero aliquis convenitur, si quidem praesens
procuratorem dare paratus est, potest vel ipse in iudicium venire et sui
procuratoris personam per iudicatum solvi satisdationis sollemnes stipulationes
firmare vel extra iudicium satisdationem exponere, per quam ipse sui
procuratoris fideiussor existit pro omnibus iudicatam solvi satisdationis
clausulis. ubi et de hypotheca suarum rerum convenire compellitur, sive in
iudicio promiserit sive extra iudicium caverit, ut tam ipse quam heredes eius
obligentur: alia insuper cautela vel satisdatione propter personam ipsius
exponenda, quod tempore sententiae recitandae in iudicio invenietur, vel si non
venerit, omnia dabit fideiussor quae condemnatione continentur nisi fuerit
provocatum. Si vero reus praesto ex quacumque causa non fuerit et alius
velit defensionem subire, nulla differentia inter actiones in rem vel personales
introducenda, potest hoc facere, ita tamen ut satisdationem iudicatum solvi pro
litis praestet aestimatione. nemo enim secundum veterem regulam, ut iam
dictum est, alienae rei sine satisdatione defensor idoneus intellegitur.
Quae omnia apertius et perfectissime e cottidiano iudiciorum usu in ipsis rerum
documentis apparent. Quam formam non solum in hac regia urbe, sed et in
omnibus nostris provinciis, etsi propter imperitiam aliter forte celebrantur,
optinere censemus, cum necesse est omnes provincias caput omnium nostrarum
civitatum id est hanc regiam urbem, eiusque observantiam sequi.
Hoc loco admonendi sumus, eas quidem actiones quae
ex lege senatusve consulto sive ex sacris constitutionibus proficiscuntur,
perpetuo solere antiquitus competere, donec sacrae constitutiones tam in rem
quam personalibus actionibus certos fines dederunt: eas vero quae ex
propria praetoris iurisdictione pendent, plerumque intra annum vivere (nam et
ipsius praetoris intra annum erat imperium). aliquando tamen et in
perpetuum extenduntur, id est usque ad finem constitutionibus introductum,
quales sunt hae quas bonorum possessori, ceterisque qui heredis loco sunt,
accommodat. furti quoque manifesti actio, quamvis ex ipsius praetoris
iurisdictione proficiscatur, tamen perpetuo datur: absurdum enim esse
existimavit anno eam terminari.
Non omnes autem actiones quae in aliquem aut ipso iure
competunt aut a praetore dantur et in heredem aeque competunt aut dari solent.
est enim certissima iuris regula, ex maleficiis poenales actiones in heredem non
competere, veluti furti, vi bonorum raptorum, iniuriarum, damni iniuriae.
sed heredibus huiusmodi actiones competunt nec denegantur, excepta iniuriarum
actione et si qua alia similis inveniatur. aliquando tamen etiam ex contractu
actio contra heredem non competit, cum testator dolose versatus sit et ad
heredem eius nihil ex eo dolo pervenerit. poenales autem actiones, quas
supra diximus, si ab ipsis principalibus personis fuerint contestatae, et
heredibus dantur et contra heredes transeunt.
Superest ut admoneamus quod si ante rem iudicatam is
cum quo actum est satisfaciat actori, officio iudicis convenit eum absolvere,
licet iudicii accipiendi tempore in ea causa fuisset, ut damnari debeat:
et hoc est, quod ante vulgo dicebatur, omnia iudicia absolutoria esse.
Sequitur ut de exceptionibus dispiciamus.
comparatae sunt autem exceptiones defendendorum eorum gratia cum quibus agitur:
saepe enim accidit, ut, licet ipsa actio qua actor experitur iusta sit, tamen
iniqua sit adversus eum cum quo agitur. Verbi gratia si metu coactus aut
dolo inductus aut errore lapsus stipulanti Titio promisisti quod non debueras
promittere, palam est, iure civili te obligatum esse, et actio qua intenditur
dare te oportere, efficax est: sed iniquum est te condemnari, ideoque
datur tibi exceptio metus causa aut doli mali aut in factum composita ad
impugnandam actionem. Idem iuris est, si quis quasi credendi causa
pecuniam stipulatus fuerit neque numeravit. narn eam pecuniam a te petere
posse eum certum est: dare enim te oportet, cum ex stipulatu tenearis:
sed quia iniquum est eo nomine te condemnari, placet, exceptione pecuniae non
numeratae te defendi debere, cuius tempora nos, secundum quod iam superioribus
libris scriptum est, constitutione nostra coartavimus. Praeterea debitor
si pactus fuerit cum creditore, ne a se peteretur, nihilo minus obligatus manet,
quia pacto convento obligationes non omnimodo dissolvuntur: qua de causa
efficax est adversus eum actio qua actor intendit SI PARET EUM DARE OPORTERE.
sed quia iniquum est, contra pactionem eum damnari, defenditur per exceptionem
pacti conventi. Aeque si debitor deferente creditore iuraverit, nihil se
dare oportere, adhuc obligatus permanet: sed quia iniquum est de periurio
quaeri, defenditur per exceptionem iurisiurandi. in his quoque actionibus
quibus in rem agitur aeque necessariae sunt exceptiones: veluti si
petitore deferente possessor iuravent, eam rem suam esse, et nihilo minus eandem
rem petitor vindicet: licet enim verum sit quod intendit, id est rem eius
esse, iniquum est tamen, possessorem condemnari. Item si iudicio tecum
actum fuerit sive in rem sive in personam, nihilo minus ob id actio durat et
ideo ipso iure postea de eadem re adversus te agi potest: sed debes per
exceptionem rei iudicatae adiuvari. Haec exempli causa rettulisse
sufficiet. alioquin quam ex multis variisque causis exceptiones
necessariae sint, ex latioribus digestorum seu pandectarum libris intellegi
potest. Quarum quaedam ex legibus vel ex his quae legis vicem obtinent,
vel ex ipsius praetoris iurisdictione substantiam capiunt.
Appellantur autem exceptiones aliae perpetuae et
peremptoriae, aliae temporales et dilatoriae. Perpetuae et peremptoriae
sunt, quae semper agentibus obstant et semper rem de qua agitur peremunt:
qualis est exceptio doli mali et quod metus causa factum est et pacti conventi,
cum ita convenerit, ne omnino pecunia peteretur. Temporales atque
dilatoriae sunt quae ad tempus nocent et temporis dilationem tribuunt:
qualis est pacti conventi, cum convenerit, ne intra certum tempus ageretur,
veluti intra quinquennium, nam finito eo tempore non impeditur actor rem
exsequi. ergo hi quibus intra tempus agere volentibus obicitur exceptio
aut pacti conventi aut alia similis, differe debent actionem et post tempus
agere: ideo enim et dilatoriae istae exceptiones appellantur.
alioquin, si intra tempus egerint obiectaque sit exceptio, neque eo iudicio
quidquam consequerentur propter exceptionem nec post tempus olim agere poterant,
cum temere rem in iudicium deducebant et consumebant, qua ratione rem
amittebant. hodie autem non ita stricte haec procedere volumus, sed eum
qui ante tempus pactionis vel obligationis litem inferre ausus est Zenonianae
constitutioni subiacere censemus, quam sacratissimus legislator de his qui
tempore plus petierunt protulit, ut et inducias, quas, sive ipse actor sponte
indulserit vel natura actionis continet, contempserat, in duplum habeant hi qui
talem iniuriam passi sunt, et post eas finitas non aliter litem suscipiant, nisi
omnes expensas litis antea acceperint, ut actores, tali poena perterriti,
tempora 1itium doceantur observare. Praeterea etiam ex persona dilatoriae
sunt exceptiones: quales sunt procuratoriae, veluti si per militem aut
mulierem agere quis velit: nam militibus nec pro patre vel matre vel uxore
nec, ex sacro rescripto, procuratorio nomine experiri conceditur: suis
vero negotiis superesse sine offensa disciplinae possunt. eas vero
exceptiones quae olim procuratoribus propter infamiam vel dantis vel ipsius
procuratoris opponebantur, cum in iudiciis frequentari nullo perspeximus modo,
conquiescere sancimus, ne, dum de his altercatur, ipsius negotii disceptatio
proteletur.
Interdum evenit ut exceptio quae prima facie iusta
videatur, inique noceat. quod cum accidit, alia allegatione opus est
adiuvandi actoris gratia, quae replicatio vocatur, quia per eam replicatur atque
resolvitur vis exceptionis. veluti cum pactus est aliquis cum debitore
suo, ne ab eo pecuniam petat, deinde postea in contrarium pacti sunt, id est ut
petere creditori liceat: si agat creditor et excipiat debitor, ut ita
demum condemnetur, si non convenerit, ne eam pecuniam creditor petat, nocet ei
exceptio; convenit enim ita, etiamque nihilo minus hoc verum manet, licet postea
in contrarium pacti sunt. sed quia iniquum est creditorem excludi,
replicatio ei dabitur ex posteriore pacto convento.
Rursus interdum evenit ut replicatio quae prima facie
iusta sit, inique noceat. quod cum accidit, alia allegatione opus est
adiuvandi rei gratia, quae duplicatio vocatur. Et si rursus ea prima facie
iusta videatur, sed propter aliquam causam inique actori noceat, rursus
allegatione alia opus est, qua actor adiuvetur, quae dicitur triplicatio.
Quarum omnium exceptionum usum interdum ulterius quam diximus, varietas
negotiorum introducit: quas omnes apertius ex latiore digestorum volumine
facile est cognoscere.
Exceptiones autem quibus debitor defenditur plerumque
accommodari solent etiam fideiussoribus eius: et recte, quia, quod ab his
petitur, id ab ipso debitore peti videtur, quia mandati iudicio redditurus est
eis quod hi pro eo solverint. qua ratione et si de non petenda pecunia
pactus quis cum reo fuerit, placuit, proinde succurrendum esse per exceptionem
pacti conventi illis quoque qui pro eo obligati essent, ac si et cum ipsis
pactus esset, ne ab eis ea pecunia peteretur. sane quaedam exceptiones non
solent his accommodari. ecce enim debitor si bonis suis cesserit et cum eo
creditor experiatur, defenditur per exceptionem NISI BONIS CESSERIT: sed
haec exceptio fideiussoribus non datur, scilicet ideo quia, qui alios pro
debitore obligat hoc maxime prospicit, ut, cum facultatibus lapsus fuerit
debitor, possit ab his quos pro eo obligavit suum consequi.
Sequitur ut dispiciamus de interdictis seu
actionibus quae pro his exercentur. erant autem interdicta formae atque
conceptiones verborum, quibus praetor aut iubebat aliquid fieri aut fieri
prohibebat. quod tum maxime faciebat, cum de possessione aut quasi
possessione inter aliquos contendebatur.
Summa autem divisio interdictorum haec est, quod aut
prohibitoria sunt aut restitutoria aut exhibitoria. prohibitoria sunt
quibus vetat aliquid fieri, veluti vim sine vitio possidenti, vel mortuum
inferenti quo ei ius erit inferendi, vel in loco sacro aedificari, vel in
flumine publico ripave eius aliquid fieri quo peius navigetur.
restitutoria sunt quibus restitui aliquid iubet, veluti bonorum possessori
possessionem eorum quae quis pro herede aut pro possessore possidet ex ea
hereditate, aut cum iubet ei qui vi possessione fundi deiectus sit restitui
possessionem. exhibitoria sunt per quae iubet exhiberi, veluti eum cuius
de libertate agitur, aut libertum cui patronus operas indicere velit, aut
parenti liberos qui in potestate eius sunt. sunt tamen qui putant, proprie
interdicta ea vocari quae prohibitoria sunt, quia interdicere est denuntiare et
prohibere: restitutoria autem et exhibitoria proprie decreta vocari:
sed tamen optinuit omnia interdicta appellari, quia inter duos dicuntur.
Sequens divisio interdictorum haec est, quod quaedam
adipiscendae possessionis causa comparata sunt, quaedam retinendae, quaedam
reciperandae.
Adipiscendae possessionis causa interdictum
accommodatur bonorum possessori, quod appellatur QUORUM BONORUM, eiusque vis et
potestas haec est, ut, quod ex his bonis quisque quorum possessio alicui data
est, pro herede aut pro possessore possideat, id ei cui bonorum possessio data
est restituere debeat. pro herede autem possidere videtur qui putat se
heredem esse: pro possessore is possidet qui nullo iure rem hereditariam,
vel etiam totam hereditatem, sciens ad se non pertinere, possidet. ideo
autem adipiscendae possessionis vocatur interdictum, quia ei tantum utile est
qui nunc primum conatur adipisci rei possessionem: itaque si quis adeptus
possessionem amiserit eam, hoc interdictum ei inutile est. interdictum
quoque, quod appellatur Salvianum, adipiscendae possessionis causa comparatum
est, eoque utitur dominus fundi de rebus coloni quas is pro mercedibus fundi
pignori futuras pepigisset.
Retinendae possessionis causa comparata sunt interdicta
UTI POSSIDETIS et UTRUBI, cum ab utraque parte de proprietate alicuius rei
controversia sit et ante quaeritur, uter ex litigatoribus possidere et uter
petere debeat. namque nisi ante exploratum fuerit, utrius eorum possessio
sit, non potest petitoria actio institui, quia et civilis et naturalis ratio
facit ut alius possideat, alius a possidente petat. et quia longe
commodius est possidere potius quam petere, ideo plerumque et fere semper ingens
existit contentio de ipsa possessione. commodum autem possidendi in eo
est, quod, etiamsi eius res non sit qui possidet, si modo actor non potuerit
suam esse probare, remanet suo loco possessio: propter quam causam, cum
obscura sint utriusque iura, contra petitorem iudicari solet. Sed
interdicto quidem UTI POSSIDETIS de fundi vel aedium possessione contenditur,
UTRUBI vero interdicto de rerum mobilium possessione. quorum vis et
potestas plurimam inter se differentiam apud veteres habebat: nam UTI
POSSIDETIS interdicto is vincebat qui interdicti tempore possidebat, si modo nec
vi nec clam nec precario nanctus fuerat ab adversario possessionem, etiamsi
alium vi expulerat aut clam abripuerat alienam possessionem aut precario
rogaverat aliquem, ut sibi possidere liceret: UTRUBI vero interdicto is
vincebat, qui maiore parte eius anni nec vi nec clam nec precario ab adversario
possidebat. hodie tamen aliter observatur; nam utriusque interdicti
potestas, quantum ad possessionem pertinet, exaequata est, ut ille vincat et in
re soli et in re mobili, qui possessionem nec vi nec clam nec precario ab
adversario litis contestationis tempore detinet. Possidere autem videtur
quisque non solum si ipse possideat, sed et si eius nomine aliquis in
possessione sit, licet is eius iuri subiectus non sit, qualis est colonus et
inquilinus: per eos quoque apud quos deposuerit quis aut quibus
commodaverit ipse possidere videtur: et hoc est quod dicitur, retinere
possessionem posse aliquem per quemlibet qui eius nomine sit in possessione.
quin etiam animo quoque retineri possessionem placet, id est ut quamvis neque
ipse sit in possessione neque eius nomine alius, tamen si non relinquendae
possessionis animo, sed postea reversurus inde discesserit, retinere
possessionem videatur. adipisci vero possessionem per quos aliquis potest,
secundo libro euimus. nec ulla dubitatio est quin animo solo possessionem
adipisci nemo potest.
Reciperandae possessionis causa solet interdici si quis
ex possessione fundi vel aedium vi deiectus fuerit; nam ei proponitur
interdictum UNDE VI, per quod is qui deiecit cogitur ei restituere possessionem,
licet is ab eo qui vi deiecit, vi vel clam vel precario possidebat. sed ex
sacris constitutionibus, ut supra diximus si quis rem per vim occupaverit, si
quidem in bonis eius est. dominio eius privatur, si aliena, post eius
restitutionem etiam aestimationem rei dare vim passo compellitur. qui
autem aliquem de possessione per vim deiecerit, tenetur lege Iulia de vi privata
aut de vi publica: sed de vi privata, si sine armis vim fecerit, sin autem
cum armis eum de possessione expulerit, de vi publica. "armorum"
autem appellatione non solum scuta et gladios et galeas significari
intellegimus, sed et fustes et lapides.
Tertia divisio interdictorum haec est, quod aut
simplicia sunt aut duplicia. simplicia sunt, in quibus alter actor, alter
reus est: qualia sunt omnia restitutoria aut exhibitoria: namque
actor est qui desiderat aut exhiberi aut restitui reus is a quo desideratur ut
restituat aut exhibeat. prohibitoriorum autem interdictorum alia simplicia
sunt, alia duplicia. simplicia sunt, veluti cum prohibet praetor in loco
sacro vel in flumine publico ripave eius aliquid fieri (nam actor est qui
desiderat, ne quid fiat, reus qui aliquid facere conatur): duplicia sunt
veluti UTI POSSIDETIS interdictum et UTRUBI. ideo autem duplicia vocantur
quia par utriusque litigatoris in his condicio est nec quisquam praecipue reus
vel actor intellegitur, sed unusquisque tam rei quam actoris partem sustinet.
De ordine et veteri exitu interdictorum supervacuum est
hodie dicere: nam quotiens extra ordinem ius dicitur, qualia sunt hodie
omnia iudicia, non est necesse reddi interdictum, sed perinde iudicatur sine
interdictis atque si utilis actio ex causa interdicti reddita fuisset.
Nunc admonendi sumus, magnam curam egisse eos qui
iura sustinebant, ne facile homines ad litigandum procederent: quod et
nobis studio est. idque eo maxime fieri potest, quod temeritas tam
agentium quam eorum cum quibus agitur, modo pecuniaria poena, modo iurisiurandi
religione, modo metu infamiae coercetur. Ecce enim iusiurandum omnibus qui
conveniuntur ex nostra constitutione defertur: nam reus non aliter suis
allegationibus utitur, nisi prius iuraverit, quod putans se bona instantia uti
ad contradicendum pervenit. at adversus infitiantes ex quibusdam causis
dupli actio constituitur, veluti si damni iniuriae aut legatorum locis
venerabilibus relictorum nomine agitur. statim autem ab initio pluris quam
simpli est actio veluti furti manifesti quadrupli, nec manifesti dupli:
nam ex his causis et aliis quibusdam, sive quis neget sive fateatur, pluris quam
simpli est actio.
Item actoris quoque calumnia coercetur: nam etiam
actor pro calumnia iurare cogitur ex nostra constitutione. utriusque etiam
partis advocati iusiurandum subeunt, quod alia nostra constitutione comprehensum
est. haec autem omnia pro veteris calumniae actione introducta sunt, quae
in desuetudinem abiit, quia in partem decimam litis actorem multabat, quod
nusquam factum esse invenimus: sed pro his introductum est et praefatum
iusiurandum et ut improbus litigator etiam damnum et impensas litis inferre
adversario suo cogatur.
Ex quibusdam iudiciis damnati ignominiosi fiunt, veluti
furti, vi bonorum raptorum, iniuriarum, de dolo, item tutelae, mandati,
depositi, directis non contrariis actionibus, item pro socio, quae ab utraque
parte directa est, et ob id quilibet ex sociis eo iudicio damnatus ignominia
notatur. sed furti quidem aut vi bonorum raptorum aut iniuriarum aut de
dolo non solum damnati notantur ignominia, sed etiam pacti: et recte;
plurimum enim interest, utrum ex delicto aliquis an ex contractu debitor sit.
Omnium autem actionum instituendarum principium ab ea
parte edicti proficiscitur qua praetor edicit de in ius vocando: utique
enim in primis adversarius in ius vocandus est, id est ad eum vocandus est qui
ius dicturus sit. qua parte praetor parentibus et patronis, item liberis
parentibusque patronorum et patronarum hunc praestat honorem ut non aliter
liceat liberis libertisque eos in ius vocare quam si id ab ipso praetore
postulaverint et impetraverint: et si quis aliter vocaverit, in eum poenam
solidorum quinquaginta constituit.
Superest ut de officio iudicis dispiciamus. et
quidem in primis illud observare debet iudex, ne aliter iudicet quam legibus aut
constitutionibus aut moribus proditum est. Ideo si noxali iudicio addictus
est, observare debet ut, si condemnandus videbitur dominus, ita debeat
condemnare: PUBLIUM MAEVIUM LUCIO TITIO DECEM AUREIS CONDEMNO AUT NOXAM
DEDERE.
Et si in rem actum sit, sive contra petitorem
iudicavit, absolvere debet possessorem, sive contra possessorem, iubere eum
debet ut rem ipsam restituat cum fructibus. sed si in praesenti neget se
possessor restituere posse et sine frustratione videbitur tempus restituendi
causa petere, indulgendum est ei, ut tamen de litis aestimatione caveat cum
fideiussore, si intra tempus quod ei datum est non restituisset. et si
hereditas petita sit, eadem circa fructus interveniunt quae diximus intervenire
in singularum rerum petitione. illorum autem fructuum quos culpa sua
possessor non perceperit, in utraque actione eadem ratio paene habetur, si
praedo fuerit. si vero bona fide possessor fuerit, non habetur ratio
consumptorum neque non perceptorum: post inchoatam autem petitionem etiam
illorum ratio habetur qui culpa possessoris percepti non sunt vel percepti
consumpti sunt.
Si ad exhibendum actum fuerit, non sufficit si exhibeat
rem is cum quo actum est, sed opus est ut etiam causam rei debeat exhibere, id
est ut eam causam habeat actor quam habiturus esset si cum primum ad exhibendum
egisset exhibita res fuisset: ideoque si inter moras usucapta sit res a
possessore, nihilo minus condemnabitur. praeterea fructuum medii temporis,
id est eius quod post acceptum ad exhibendum iudicium ante rem iudicatam
intercessit, rationem habere debet iudex. quod si neget is cum quo ad
exhibendum actum est in praesenti exhibere se posse et tempus exhibendi causa
petat idque sine frustratione postulare videatur, dari et debet, ut tamen
caveat, se restituturum: quod si neque statim iussu iudicis rem exhibeat
neque postea exhibiturum se caveat, condemnandus est in id quod actoris
intererat ab initio rem exhibitam esse.
Si familiae erciscundae iudicio actum sit, singulas res
singulis heredibus adiudicare debet et, si in alterius persona praegravare
videatur adiudicatio, debet hunc invicem coheredi certa pecunia, sicut iam
dictum est, condemnare. eo quoque nomine coheredi quisque suo condemnandus
est, quod solus fructus hereditarii fundi percepit aut rem hereditariam corrupit
aut consumpsit. quae quidem similiter inter plures quoque quam duos
coheredes subsequuntur.
Eadem interveniunt et si communi dividundo de pluribus
rebus actum fuerit. quod si de una re, veluti de fundo, si quidem iste
fundus commode regionibus divisionem recipiat, partes eius singulis adiudicare
debet et, si unius pars praegravare videbitur, is invicem certa pecunia alteri
condemnandus est: quodsi commode dividi non possit, vel homo forte aut
mulus erit de quo actum sit, uni totus adiudicandus est et is alteri certa
pecunia condemnandus.
Si finium regundorum actum fuerit, dispicere debet
iudex, an necessaria sit adiudicatio. quae sane uno casu necessaria est,
si evidentioribus finibus distingui agros commodius sit quam olim fuissent
distincti; nam tunc necesse est ex alterius agro partem aliquam alterius agri
domino adiudicari: quo casu conveniens est ut is alteri certa pecunia
debeat condemnari. eo quoque nomine damnandus est quisque hoc iudicio,
quod forte circa fines malitiose aliquid commisit, verbi gratia quia lapides
finales furatus est aut arbores finales cecidit. contumaciae quoque nomine
quisque eo iudicio condemnatur, veluti si quis iubente iudice metiri agros
passus non fuerit. Quod autem istis iudiciis alicui adiudicatum sit id
statim eius fit cui adiudicatum est.
Publica iudicia neque per actiones ordinantur nec
omnino quidquam simile habent ceteris iudiciis de quibus locuti sumus, magnaque
diversitas est eorum et in instituendis et in exercendis. Publica autem
dicta sunt quod cuivis ex populo exsecutio eorum plerumque datur.
Publicorum iudiciorum quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia.
capitalia dicimus quae ultimo supplicio adficiunt vel aquae et ignis
interdictione vel deportatione vel metallo: cetera si qua infamiam
irrogant cum damno pecuniario, haec publica quidem sunt, non tamen capitalia.
Publica autem iudicia sunt haec. lex Iulia
maiestatis, quae in eos qui contra imperatorem vel rem publicam aliquid moliti
sunt suum vigorem extendit. cuius poena animae amissionem sustinet, et
memoria rei et post mortem damnatur. Item lex Iulia de adulteriis
coercendis, quae non solum temeratores alienarum nuptiarum gladio punit, sed
etiam eos qui cum masculis infandam libidinem exercere audent. sed eadem
lege Iulia etiam stupri flagitium punitur, cum quis sine vi vel virginem vel
viduam honeste viventem stupraverit. poenam autem eadem lex irrogat
peccatoribus, si honesti sunt, publicationem partis dimídiae, bonorum, si
humiles, corporis coercitionem cum relegatione.
Item lex Cornelia de sicariis, quae homicidas ultore
ferro persequitur vel eos, "qui hominis occidendi causa cum telo
ambulant." "telum" autem, ut Gaius noster in
interpretatione legis duodecim tabularum scriptum reliquit, vulgo quidem id
appellatur quod ab arcu mittitur, sed et omne significatur quod manu cuiusdam
mittitur: sequitur ergo ut et lapis et lignum et ferrum hoc nomine
contineatur. dictumque ab eo quod in longinquum mittitur, a Graeca voce
figuratum,
: et hanc
significationem invenire possumus et in Graeco nomine: nam quod nos telum
appellamus, illi
appellant
admonet nos Xenophon; nam ita scripsit:

"sicarii" autem appellantur a sica, quod significat ferreum cultrum.
eadem lege et venefici capite damnantur, qui artibus odiosis, tam venenis quam
susurris magicis homines occiderunt vel mala medicamenta publice vendiderunt.
Alia deinde lex asperrimum crimen nova poena
persequitur, quae Pompeia de parricidiis vocatur. qua cavetur, ut,
"si quis parentis aut filii, aut omino adfectionis eius quae nuncupatione
parricidii continetur, fata properaverit, sive clam sive palam id"
ausus fuerit, nec non is cuius dolo malo id factum est, vel conscius criminis
existit, licet extraneus sit,
"poena parricidii puniatur, et neque gladio neque ignibus neque ulli alii
solemni poenae subiugetur, sed insutus culeo cum cane et gallo gallinaceo et
vipera et simia et inter eius ferales angustias comprehensus,"
secundum quod regionis qualitas tulerit,
"vel in vicinum mare vel in amnem proiciatur, ut omni elementorum usu vivus
carere incipiat et ei caelum superstiti, terra mortuo auferatur."
si quis autem alias cognatione vel adfinitate coniunctas personas necaverit,
poenam legis Corneliae de sicariis sustinebit.
Item lex Cornelia de falsis, quae etiam testamentaria
vocatur, poenam irrogat ei qui testamentum vel aliud instrumentum falsum
scripserit, signaverit, recitaverit, subiecerit, quive signum adulterinum
fecerit, sculpserit, expresserit sciens dolo malo. eiusque legis poena in
servos ultimum supplicium est, quod et in lege de sicariis et veneficis
servatur, in liberos vero deportatio.
Item lex Iulia de vi publica seu privata adversus eos
exoritur qui vim vel armatam vel sine armis commiserint. sed si quidem
armata vis arguatur, deportatio ei ex lege Iulia de vi publica irrogatur:
si vero sine armis, in tertiam partem bonorum publicatio imponitur. sin
autem per vim raptus virginis vel viduae vel sanctimonialis, velatae vel aliae,
fuerit perpetratus, tunc et peccatores et ii qui opem flagitio dederunt, capite
puniuntur secundam nostrae constitutionis definitionem, ex qua haec apertius
possibile est scire. Lex Iulia peculatus eos punit qui pecuniam vel rem
publicam vel sacram vel religiosam furati fuerint. sed si quidem ipsi
iudices tempore administrationis publicas pecunias subtraxerunt, capitali
animadversione puniuntur, et non solum hi, sed etiam qui ministerium eis ad hoc
adhibuerunt vel qui subtracta ab his scientes susceperunt: alii vero qui
in hanc legem inciderint poenae deportationis subiugantur. Est et inter
publica iudicia lex Fabia de plagiariis, quae interdum capitis poenam ex sacris
constitutionibus irrogat interdum leviorem. Sunt praeterea publica iudicia
lex Iulia ambitus et lex Iulia repetundarum et lex Iulia de annona et lex Iulia
de residuis, quae de certis capitulis loquuntur et animae quidem amissionem non
irrogant, aliis autem poenis eos subiciunt qui praecepta earum neglexerint.
Sed de publicis iudiciis haec euimus, ut vobis
possibile sit summo digito et quasi per indicem ea tetigisse. alioquin
diligentior eorum scientia vobis ex latioribus digestorum sive pandectarum
libris deo propitio adventura est.