VRBS - GREX CVLTORVM IVRIS ROMANI BRASILIANORVM

Ante diem XVIII kalendas septembres anno MMDCCLV ab urbe condita, quingentesimo et altero anno ab inuentione Brasiliae, sede Vniuersitatis Catholicae Dom Bosco, Campo Magno (Campo Grande), Dumeto Crasso Meridiei (Mato Grosso do Sul), sub auspiciis Nuclei Studiorum Iuris Romani Ac Systemata Iuridica Facultatis Iuris Vniuersitatis Brasiliae (UnB), Districto Foederali (no Distrito Federal), condiderunt Gregem Professorum Iuris Romani Professores José Carlos Moreira Alves, Ronaldo Rebello de Britto Poletti, Eduardo Silveira Vita Marchi, Álvaro Villaça Azevedo, Aloísio Surgik, Mário Curtis Giordani, Agerson Tabosa, Francisco Amaral, Maria das Graças Pinto de Britto, Eliane Maria Agati Madeira, Hélcio Maciel França Madeira, Luiz Antonio Rolim, Caibar Pereira de Araújo, Solange Furtado et Marilia Salerno, praeside Professore Ronaldo Rebello de Britto Poletti. Adfuerunt, Inuitatis Honoris causa, Professores Pierangelo Catalano, Giovanni Lobrano et Sebastiano Tafaro. Etiam adfuerunt, uicariis, Vniuersitas Catholica Dom Bosco Campi Magni (de Campo Grande) atque Grex Vniuersitarius Fundationis Instituti Docentiae Osasco (Centro Universitário da Fundação Instituto de Ensino para Osasco).

URBS —Grex Cultorum Iuris Romani Brasilianorum—sodalitium est ciuile cuius scopi sunt naturae culturalis, sine finibus foeneraticiis, sedem habens Brasiliae (Caput Foederationis), Districto Foederali, Campo Vniuersitario Darcy Ribeiro, Ala Septentrionali (Asa Norte), in Nucleo Studiorum Iuris Romani Ac Systemata Iuridica Facultatis Iuris Vniuersitatis Brasiliae.

Sodales sunt URBis professores Iuris Romani, Iuris comparati base romanista atque alteri cultores Iuris Romani,

Scopi sunt URBis: I) coniungere cultores Iuris Romani brasiliani; II) alere studia Iuris Romani Sstemataque iuridica; III) patefacere Ius Romanum ac rationem cultorum Iuris Romani latino-americanorum; IV) tueri peruulgareque bibliographiam iuris romani Brasilianam; V) iuuare institutiones docentes brasileianas, publicas priuatasque, euolutione activitatum academicarum Iuris Romani; VI) pugnare pro studio Iuris Romani Facultatibus; VII) seruare fundamenta romanista Iuris Brasiliani Iurisque latino-amercani; VIII) perficere ac ordinare perscrutationes Iuris Romani.

 

 

Página em Latim